Epistola ad Galatas*

Caput 5: Versus 11

Ego autem.Imponebatur a pseudo, quod Paulus alibi circumcisionem praedicaret, sed non eis facile sententiam suam aperire vellet.Quid adhuc persecutionem.HIER.Persecutiones enim creberrimas sustinuit a Judaeis, eo quod doceret eos, qui de gentibus crediderant in Christo, non debere circumcidi.Scandalum crucis.Scandalum erat Judaeis praedicatio crucis, quia sabbatum et circumcisionem evacuabat. Si vero admitteret circumcisionem, non esset eis scandalum, et pacifici essent.
(* Traductions européennes)